라틴어 문장 검색

ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장3)
et quoniam de religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum adversus Servium Maluginensem flaminem Dialem prompsit Caesar recitavitque decretum pontificum, quotiens valetudo adversa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam bis eundem in annum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장5)
testamentum eius multo apud vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme cunctos proceres cum honore nominavisset Caesarem omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 76장2)
sic Milesios permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum praetorem Achaiae decrevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장7)
funus eius modicum, testamentum diu inritum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장7)
nam promptas eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pretium festinandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장3)
dein Rhodo regressus vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장6)
Sed consultanti super absolutione Asiatici flens Vitellius, commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam principis matrem pariter observavissent, dein percursis Asiatici in rem publicam officiis recentique adversus Britanniam militia, quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum mortis arbitrium ei permisit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 3장1)
C. Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris opibus potuere condiciones pacis et arbitria belli tractare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장7)
testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장8)
Nec defuit fides, multaque arbitrio senatus constituta sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장1)
hinc ortum inter praefectum et centurionem iurgium ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus legatisque, qui eos ducebant, permissum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장5)
et Nero infensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbitrium regni agebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장2)
Factum et senatus consultum ultioni iuxta et securitati, ut si quis a suis servis interfectus esset, ii quoque qui testamento manu missi sub eodem tecto mansissent inter servos supplicia penderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 32장1)
Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias immenso faenore hauriri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION