라틴어 문장 검색

erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 33:1)
Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 36:1)
cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 299:2)
hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:3)
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:2)
inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 85:1)
Quid ais, homo levior quam pluma, pessime et nequissime, flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 226)
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quae habeat cottidianum familiae coctum cibum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3102)
Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1165)
si quid bene facias, levior pluma est gratia, si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 634)
circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장13)
texamus quidam 'texamus' proprie dictum tradunt, quia loca in quibus naves fiunt, Graece ναυπήγια, latine textrina dici:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3265)
cui respondere volenti vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:4)
Illa vera domus plena erat plumis, et proiecti in plumis submersi defuncti sunt.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:29)
'in plumam' vero est in similitudinem plumae, ut excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, id est in antri similitudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7704)

SEARCH

MENU NAVIGATION