라틴어 문장 검색

scilicet ex illo sollemnia more theatra nunc quoque formosis insidiosa manent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:85)
nec sine te curvo sedeat speciosa theatro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:339)
aurea quae splendent ornato signa theatro, inspice, contemnes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 47:2)
et modo marmoreis referant audita theatris, et modo Niliacis carmina lusa modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 64:4)
visite turicremas vaccae Memphitidos aras, visite conspicuis terna theatra locis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 79:3)
quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra, cum spectet iunctos illa libenter equos,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 132:4)
hoc mea contenta est infelix Musa theatro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 536)
quem pia vobiscum proles comitavit euntem, digna parente suo nominibusque datis, fratribus adsimiles, quos proxima templa tenentis divus ab excelsa Iulius aede videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 238)
nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis, nos via, nos iunctis curva theatra locis, denique tantus amor nobis, carissime, semper, quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 410)
quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas, in quorum plausus tota theatra sonant, tu quoque per durum servato tempus amico dignus es in tantis nomen habere viris, dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris, non erit officii gratia surda tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 613)
at cum Tarpeias esses deductus in arces, dum caderet iussu victima sacra tuo, me quoque secreto grates sibi magnus agentem audisset media qui sedet aede deus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 910)
Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae, te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권257)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
"conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem, quas inter mea sic est nurus ausa loqui:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권106)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)

SEARCH

MENU NAVIGATION