라틴어 문장 검색

satis enim magnum alter alteri theatrum sumus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 11:4)
Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et pauperum cellas, et quicquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio ludit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:1)
Intersit aliquid inter clamorem theatri et scholae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:1)
Itaque prudentissimus quisque cum primum induci videt munuscula, a theatro fugit et scit magno parva constare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 7:4)
" In theatrum senex ibo et in circum deferar et nullum par sine me depugnabit ad philosophum ire erubescam ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 2:5)
Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:2)
Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 3:1)
in commissionibus nostris plus cantorum est quam in theatris olim spectatorum fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 10:3)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:1)
Quidam veniunt ut audiant, non ut discant, sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures oratione vel voce vel fabulis ducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:1)
Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:5)
Meretrix uocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, uenientem recepisti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 5:4)
tot intrauerunt cellam tuam gladiatores, tot iuuenes, tot ebrii:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:14)
contaminare dominam suam et trahere in cellam non est ausus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION