라틴어 문장 검색

tunc xystici contemplandi, non in gymnasiis, sed in igne . . . iaculati, nisi quod ne tunc quidem illos velim visos, ut qui malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in dominum desaevierunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:5)
pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 492:3)
dedit, militesque intenti dudum ac parati alii superne in aversam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 495:1)
errorem et tuba audita ex theatro faciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 141:1)
cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 278:1)
quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit, ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasium includi iuberent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 181:1)
Porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 264:2)
intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges - templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus - posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 272:1)
luce prima contio frequens velut ex ante indicto aut voce praeconis convocata in theatro erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 344:1)
Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus Romanus fuisset, non sine effectu futurum eum motum fuisse et, si propius castra admoverentur, non quieturos Argivos, misit expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim - gymnasium id est minus
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 292:1)
a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi praeposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 272:1)
et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et ut eo adduceretur in conspectum populi una voce omnes exposcebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 584:1)
theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 596:1)
Tegeae theatrum e marmore facere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 230:2)
nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION