라틴어 문장 검색

Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:2)
praeterea non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste sed stulte, iracunde, timide dicta aut facta ridentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:2)
est generis illud Augusti, qui militi libellum timide porrigenti, noli, inquit, tanquam assem des.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 168:2)
at haec tam timida defensio detrahit auctoritatem illi, qua recte dicebamus occisum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 42:3)
ego certe mihi cernere videor et vultum et oculos et deformes utriusque blanditias et eorum qui aderant tacitam aversationem ac timidam verecundiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 128:1)
nam et oculis capti talpae et timidi dicuntur a Vergilio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:2)
impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:1)
ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 78:4)
hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum, cum diceret:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 244:1)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장6)
Postquam Cato adsedit, consulares omnes itemque senatus magna pars sententiam eius laudant, virtutem animi ad caelum ferunt, alii alios increpantes timidos vocant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장1)
"Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere neque ex ignavo strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장1)
Animus, aetas, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장26)
Veterani pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 60장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION