라틴어 문장 검색

Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tractauit, ut Gaio Oppio comitanti se per siluestre iter correptoque subita ualitudine deuersoriolo[co], quod unum erat, cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 72장 1:1)
namque Bessis ac Thracibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epistulae M. Ciceronis extent, quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum Asiae administrantem hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis uicinum suum Octauium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 2:2)
Partitis post uictoriam officiis cum Antonius Orientem ordinandum, ipse ueteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris collocandos recepisset, neque ueteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris non pro spe meritorum tractari querentibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 13장 3:1)
sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:2)
quoque plures partem administrandae rei p. caperent, noua officia excogitauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 37장 1:1)
Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die comitiorum obsignata Romam mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 46장 1:1)
secessu uero Caprensi etiam sellaria excogitauit, sedem arcanarum libidinum, in quam undique conquisiti puellarum et exoletorum greges monstrosique concubitus repertores, quos spintrias appellabat, triplici serie conexi, in uicem incestarent coram ipso, ut aspectu deficientis libidines excitaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 43장 1:1)
item cum soleret ex lectione cotidiana quaestiones super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire, primum a contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 56장 1:2)
excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 2:2)
Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 1:1)
scio plerosque existimasse talem a Gaio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 3:1)
leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractauerit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum - erat enim et is M. Antoni ex Selene filia nepos - et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:1)
Simili superbia uiolentiaque ceteros tractauit ordines.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 4:1)
Puteolis dedicatione pontis, quem excogitatum ab eo significauimus, cum multos e litore inuitasset ad se, repente omnis praecipitauit, quosdam gubernacula apprehendentes contis remisque detrusit in mare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 1:3)
nec durare ualuit quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION