라틴어 문장 검색

igitur petita transmisi:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 1:2)
grandior impudentia tamen, hac enim fronte possemus fluminibus aquas, silvis ligna transmittere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Megethio salutem 1:6)
tamquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet, testis horum est Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiae vestrae fasce remeavit, quoquo loco est, constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate quam dignatione laudandos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:2)
per quos nocturnalem cucullum, quo membra confecta ieiuniis inter orandum cubandumque dignanter tegare, transmisi, quamquam non opportune species villosa mittatur hieme finita iamque temporibus aestatis appropinquantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 2:2)
sed quia hortaris, repetitis laxemus vela turbinibus et qui veluti maria transmisimus, hoc quasi stagnum pernavigemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 3:1)
praeterea, priusquam de continenti in patriam vela laxantes hostico mordaces anchoras vado vellant, mos est remeaturis decimum quemque captorum per aequales et cruciarias poenas plus ob hoc tristi quod superstitioso, ritu necare superque collectam turbam periturorum mortis iniquitatem sortis aequitate dispergere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 15:1)
praeter hoc poscis, ut Horatiana incude formatos Asclepiadeos tibi quospiam, quibus inter bibendum pronuntiandis exerceare, transmittam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:1)
"ipse sedens vasto facta exspectabat in antro, si sparsus nigro remearem sanguine;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권53)
"exerce formam et fugientibus utere donis, non ideo tibi tale decus vultusque superbos meque dedi, viduos ut transmittare per annos ceu non cara mihi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam79)
hic aeterna quies, nullis hic iura procellis, numquam fervor aquis, datur hic transmittere visus et voces et paene manus, sic Chalcida fluetus expellunt reflui.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci12)
procul hinc et fonte doloso Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni, vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae, incolitis Thybrimque novis attollitis undis, quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci20)
Maeonium sive ille senem Troiaeque labores diceret aut casus tarde remeantis Ulixis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus51)
praecipuos sed enim merito surrexit in actus nondum stelligerum senior dimissus in axem Claudius et longo transmittit habere nepoti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum31)
anne quod Euboicos fessus remeare penates auguror et patria senium componere terra?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 6)
steriles transmisimus annos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum7)

SEARCH

MENU NAVIGATION