라틴어 문장 검색

Rabidos effligimus canes et trucem atque immansuetum bovem occidimus et morbidis pecoribus, ne gregem polluant, ferrum demittimus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 89:4)
Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege iubebo non iratus sed severus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:1)
Itaque et fortissimus plerumque vir dum armatur expalluit et signo pugnae dato ferocissimo militi paulum genua tremuerunt et magne imperatori antequam inter se acies arietarent cor exsiluit et oratori eloquentissimo dum ad dicendum componitur summa riguerunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 17:1)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:1)
omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:5)
Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur quod primum dixi, pro ipsis esse quibus e veniunt ista quae horremus ac tremimus.
(세네카, De Providentia, book 1 23:1)
Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.20)
Titanas ausos rumpere imperium Iovis emitte, Siculi verticis laxa specum, tellus gigante Doris excusso tremens supposita monstri colla terrifici levet - [sublimis alias Luna concipiat feras] sed vicit ista.
(세네카, Hercules Furens 1:40)
ferax deorum terra, quem dominum tremis?
(세네카, Hercules Furens 3:25)
tremitis ignavum exulem, suis carentem finibus, nostris gravem.
(세네카, Hercules Furens 3:28)
dominare ut libet, dum solita regni fata te nostri vocent Agedum efferatas rabida voces amove et disce regum imperia ab Alcide pati ego rapta quamvis sceptra victrici geram dextra regamque cuncta sine legum metu quas arma vincunt, pauca pro causa loquar nostra, cruento cecidit in bello pater?
(세네카, Hercules Furens 5:41)
Pro numinum vis summa, pro caelestium rector parensque, cuius excussis tremunt humana telis, impiam regis feri compesce dextram!
(세네카, Hercules Furens 8:1)
Metus Pavorque + Funus et frendens Dolor aterque Luctus sequitur et Morbus tremens et cincta ferro Bella;
(세네카, Hercules Furens 10:19)
labat Cithaeron, alta Pellene tremit marcentque Tempe.
(세네카, Hercules Furens 14:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION