라틴어 문장 검색

hoc nos sequamur quisque nunc pro viribus, quod consecrati tu magister dogmatis tuis dedisti, Christe, sectatoribus, ut, cum vorandi vicerit libidinem, late triumphet imperator spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium56)
sequimur tua dicta, Redemptor quibus atra e morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis ire latronem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti43)
Roma triumphantis quotiens ducis inclyta currum plausibus excepit, totiens altaria divum addidit et spoliis sibimet nova numina fecit - numina, quae patriis cum moenibus eruta nullum praesidium potuere suis adferre sacellis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2125)
cadit perempta denegans unum Deum, Cain triumphat morte fratris halitus.1
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말22)
heu quantis mortale genus premit inprobus hostis armigeris, quanto ferrata satellite ductor bella gerit, quanta victos dicione triumphat!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1106)
Antiqua fanorum parens, iam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce ritum triumphas barbarum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.1)
ille Deo meritas grates agit et canit triumphans.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.38)
ibat triumphans virgo Deum Patrem Christumque sacro carmine concinens, quod sub profani labe periculi castum lupanar nec violabile experta victrix virginitas foret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis22)
Hic socer est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4160)
id vero serio Triumphat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 113)
Noster socer, video, venit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 28)
Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali, Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 335)
Limen erat caecaeque fores et pervius usus tectorum inter se Priami, postesque relicti a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, saepius Andromache ferre incomitata solebat ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:1)
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:13)
- "Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION