라틴어 문장 검색

Turbae sed mixtus inerti Sextus erat, Magno proles indigna parente, Qui mox, Scyllaeis exsul grassatus in undis, Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:3)
Distribuit tumulos vestris Fortuna triumphis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:48)
Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim cum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sedit adhuc Romanus eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:4)
Eripe victori gentes, et sanguine mundi Fuso, Magne, semel, totos consume triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:12)
Haec est illa dies, mihi quam Rubiconis ad undas Promissam memini, cuius spe movimus arma, In quam distulimus vetitos remeare triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:21)
Sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem Curribus, unius gentes non esse triumphi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:35)
Quamque fuit laeto per tres infida triumphos, Tam misero Fortuna minor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:29)
tamen omnia vincens Sustinui nostris vos tantum deesse triumphis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:6)
Quas magis in terras nostrum felicibus actis Nomen abit, aut unde redit maiore triumpho?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:60)
Gens unica mundi est, De qua Caesareis possim gaudere triumphis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:59)
non pinguis ad astra Ut ferat e membris Eoos fumus odores, Ut Romana suum gestent pia colla parentem, Praeferat ut veteres feralis pompa triumphos, Ut resonent cantu tristi fora, totus ut ignem Proiectis moerens exercitus ambiat armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:11)
ter curribus actis Contentum patriae multos donasse triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:56)
Non mihi nunc tellus Pompeio si qua triumphos Victa dedit, non alta terens Capitolia currus Gratior:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:43)
Hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum Ducere maluerim, quam ter Capitolia curru Scandere Pompeii, quam frangere colla Iugurthae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:63)
Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro, Et Romana petit imbelli signa Canopo, Caesare captivo Pharios ductura triumphos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION