라틴어 문장 검색

exsultare gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere deos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 257:1)
provoco, inquit ad populum Volero, quoniam tribuni civem Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto suo a vobis trucidari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:3)
quorum id perfidia et periurio fiat deos nunc testes esse, mox fore ultores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:1)
interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 168:3)
hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem hosti trucidandam obicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 216:1)
orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos suos trucidari sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 159:2)
pervicerunt igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin sex locis - tot enim iam creari licebat - et plebeii aliqui profitendo se ultores fore Maelianae caedis, crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 177:1)
eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obici;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 648:2)
a quibus cum custodes trucidarentur, cetera repentino pavore oppressa in deditionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 681:3)
ad eos velut simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram movisse atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 456:1)
nisi vinctos somno velut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum mearum exitum, quem Romae habui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 480:2)
nuda corpora et soluta somno trucidantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 483:2)
cuius casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus amplexos trucidat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 504:1)
victores Etrusci passim trucidantur ab novo hoste, nec se conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur spatium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 32:2)
haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua increpuissent, atqui nec agros occupandi modum nec fenore trucidandi plebem alium patribus unquam fore, adfirmabant, nisi alterum ex plebe consulem, custodem suae libertatis,fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 385:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION