라틴어 문장 검색

Deinde si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum, aut alio quo modo collocatum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 4:1)
At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 4:3)
Humorem subesse discimus, si tumor est, numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem, aut propter febriculam, maximeque in pueris:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:6)
At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 9:1)
Venae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 9:4)
praeterquam quod et tumoris aliquid est, pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur, ac per ipsos venarum toros inaequale est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:3)
et, nisi celeriter ea inflammatio conquievit, dolor ad inguina atque ilia pervenit, partesque eae intumescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 11:2)
Rursus, si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adjiciunturque dolor et vomitus;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 2:1)
sed quod repulse inguinibus immorentur, ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis, sed mutatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 4:4)
Ubi vero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIV De rainice inguinis. 1:1)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:4)
Si ad colem, indurescit is locus, et rubet, et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:5)
Nam, si corpus jam intumuit, neque demitti manus, neque educi infans nisi aegerrime potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 3:3)
At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescit, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 16:5)
Dein dura et medullosa et ab exteriore parte gibba, rursus ab inferioribus quoque capitibus intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION