라틴어 문장 검색

nam supra Turnus tantum dixerat nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1113)
Cassius autem Hemina ait, Tarquinium Superbum, cum cloacas populum facere coegisset, et ob hanc iniuriam multi se suspendio necarent, iussisse corpora eorum cruci affigi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6035)
Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 416)
contra quos dum, devictis iam Athenien- sibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athe- nienses et Megarenses dolo necaverant, adamatus a Scylla est, Nisi filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti ab- scisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 747)
Pelia autem coniux eius in ea arbore se adpendens necata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 378)
potest in quemquam tantum nefas venire, ut Vergilium necare contendat?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 172)
quae cum Acin quendam pastorem amaret et Polyphemum sperneret, ille iratus Acin necavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 393)
nam intiba dicit cichorea, quorum ra- dices multae et tenues ambiunt segetes et necant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1203)
constat enim luparios carnibus tinctis veneno lupos necare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1396)
nam et fugam de profectione et cursu legimus, ut "simul arva fuga, simul aequora verrit" - unde et velocem equum fugacem vocamus - , et fuga potest etiam honesta esse, ut siquis hostem, siquis inminentem tyrannum, si- quis saevum iudicem fugiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2862)
unde et Horatius ait "seu tyrannus Hesperiae capricor- nus undae":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3364)
constat Acer- ranos ab Hannibale secundo bello Punico captos et necatos, unde ait vacuas Acerras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2258)
licet alii dictum hoc velint ex generali venire sententia, quod omnis magnitudo imperii periculis subiacet, unde etiam Iuvenalis ait "ad generum Cereris sine caede et sanguine pauci descendunt reges et sicca morte tyranni".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4985)
"Qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum admonitus adiunxit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:10)
"Postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille ' quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret, tanto veritas fieret obscurior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION