라틴어 문장 검색

Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장2)
petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장7)
Complures esse principes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 8장5)
Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장4)
Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장2)
non odium terrore moves nec frena resolvit gratia;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:212)
geminam quid dividis aulam conarisque pios odiis committere fratres?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:169)
cingeris hinc odiis, inde recessit amor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:20)
pridem mos ille vigebat, ut meritos colerent impacatisque rebelles urgerent odiis;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:130)
stringebat vetitos etiamnum exercitu enses Alpinis odiis, alternaque iurgia victi victoresque dabant.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:193)
hic odium, non poena fuit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:269)
Hoc quoque, quod veniam leti valuere mereri, si positis pendas odiis, ignoscere pulchrum iam misero poenaeque genus vidisse precantem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:26)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)
passim neglecti prodiga lucri turba furens strictis odium mucronibus explet.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:240)
subitisque favorem permutas odiis?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum3)

SEARCH

MENU NAVIGATION