라틴어 문장 검색

faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una contione meministis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:2)
sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum videbatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:3)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
] Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis severe ludas, cum aliter sentias ac loquare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:6)
Genus est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:3)
tamen ex istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum, nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono facile vincat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:4)
itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et urbanis eodem tempore et bellicis rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:5)
alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur, ut quem ad modum sit res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 3:3)
De utilitate autem sic, ut sitne utile in re publica administranda versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 2:3)
nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo et mente administrentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 21:4)
Quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc locum continet, de quo agimus, esse deos, et eorum providentia mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 168:4)
Bellicam rem administrari maiores nostri nisi auspicato noluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 112:10)
quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur, qui auspicia non habent!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 112:11)
quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc locum continet, de quo agimus, 'esse deos, et eorum providentia mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 168:4)
bellicam rem administrari maiores nostri nisi auspicato noluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 112:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION