라틴어 문장 검색

Et ad Appium Pulchrum, te, hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 98:1)
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:3)
emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim cum declamans filium a matre decem in utero latum esse dixisset, quid?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 117:1)
quod C. Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, eius codice non haberet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 274:2)
delectus enim rerum agendus est et pondera singulorum examinanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 167:2)
nam ut illa emendata, dilucida, ornata, apta esse debet, ita haec quoque emendata erit, id est, vitio carebit, si fuerit os facile, explanatum, iucundum, urbanum, id est, in quo nulla neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 177:2)
discursare vero et, quod Domitius Afer de Sura Manlio dixit, satagere, ineptissimum, urbaneque Flavus Verginius interrogavit de quodam suo , quot milia passuum declamasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 273:2)
nam et Cassius Severus urbane adversus hoc facientem lineas poposcit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 280:3)
nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:3)
verborum quidem delectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 150:1)
Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장6)
Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장4)
Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장7)
Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciendis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장6)
aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION