라틴어 문장 검색

Denique multum utilis est in quamplurimis sagacitas quaedam in conquirendis et indagandis conformitatibus et similitudinibus physicis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:4)
Cum enim hoc agatur praecipue ut natura pareat rebus et commodis humanis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:3)
Verum de instantiis hujusmodi propositionum fixarum supersunt duo monita, quae utilia sunt ad id quod agitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:1)
Neque enim hujusmodi instantiae utiles sunt tantum, quatenus subjunguntur propositionibus fixis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:3)
Substitutio autem per Analoga, utilis sane, sed minus certa est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:1)
Licet enim haec vera sint, tamen nisi terminentur in materia et fabrica secundum veras lineas, speculativa sunt, et minus utilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:9)
eas scilicet, quae commoda hominum innuunt aut designant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:2)
Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:9)
Commoda simulationis et dissimulationis tria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:2)
Bonitatem eo sensu accipio ut sit affectus qui hominum commoda studeat et bene velit, quam eandem Graeci philanthropiam vocant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:2)
Hinc concussa fides, et multis utile bellum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 11:2)
Hoc ipsum multis utile bellum certum est indicium status ad commotiones et turbas dispositi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:2)
Hoc enim esset vulgus rationis nimium capax putare, qui suo saepe recalcitrant commodo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:7)
Licentiam nonnullam, sed moderatam, animis gravate affectis et malevolis indulgere, ut ebulliant eorum dolores et in fumos abeant (modo insolentia absit et audacia) utile sane est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 19:2)
Neque enim reperitur remedium utilius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION