라틴어 문장 검색

mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 32:2)
aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 111:5)
quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 62:4)
Tanta est tamen animorum dissolutio et vanitas, ut quidam nihil acerbius putent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 19:4)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Motus est novitate crudelitatis Caesar et illum quidem mitti, crustallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 228:2)
Hoc quosdam egit ad mortem, quod pro- posita saepe mutando in eadem revolvebantur et non reliquerant novitati locum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 34:3)
Proximum ab his erit, ne aut in supervacuis aut ex supervacuo laboremus, id est, ne quae aut non possumus consequi concupiscamus, aut adepti vanitatem cupiditatium nostrarum sero post multum pudorem intellegamus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:1)
proritat illos alicuius rei species, cuius vanitatem capta mens non coarguit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 114:4)
aliquid noui semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum uos, sed etiam auctorum nouitate sollicitet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 1:3)
ducet e genere inclito novitas colorem nostra, non equidem reor fore ut recuset ac meos spernat toros;
(세네카, Hercules Furens 5:10)
tale puerperium quotiens Lucina resolvit, mos elementorum cedit regnique futuri fit rerum novitate fides, venisse beatos sic loquitur natura deos:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 50)
toto die a metu armatus, ab avaritia ieiunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis non cessat simul furta vel punire vel facere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:3)
et hanc in te ipse virtutem, si naturalis est, excole, si minus, ut insiticiam appone, qua sodales vetustos numquam pro consequentum novitate fastidias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 4:2)
huius lectionis novitate laetatus excitatusque maturitate raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras, impetrasti sub sponsione citae redhibitionis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION