라틴어 문장 검색

Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장5)
Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta segregare, coquere solumodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores plantare, luminaria inutilia exstinguere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:7)
Nam cum quaereretur, petorritum quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum esse dixit atque adsignificare volucres rotas interpretatus est, commutataque una littera petorritum esse dictum volebat quasi petorrotum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 4:1)
Quaedam tamen necessaria remedia difficulter pacifico modo a societate accipientur, absque meliore praecipuaque condicione eiusmodi retis vehiculorum, quod multis in urbibus secum indignam importat personarum tractationem ob civium multitudinem, incommoditatem vel raram vehiculorum frequentiam et deficientem tutelam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 199:4)
Sic affectus atque in solitudinem relegatus angulo stabuli concesseram, dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito atque in alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum residens acdiculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION