라틴어 문장 검색

Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum, quod etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit, quodque vere dicimus, etiamsi a nullo laudetur, natura esse laudabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 18:5)
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)
una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:3)
itaque illud patrocinium orbis terrae verius quam imperium poterat nominari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 36:1)
Vellem nobis hoc idem vere dicere liceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:5)
Atque illud quidem honestum, quod proprie vereque dicitur, id in sapientibus est solis neque a virtute divelli umquam potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:4)
Vere mihi hoc videor esse dicturus, ex omnibus eis, qui in harum artium liberalissimis studiis sint doctrinisque versati, minimam copiam poetarum egregiorum exstitisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 11:1)
Ac ne illud quidem vere dici potest aut pluris ceteris inservire aut maiore delectatione aut spe uberiore aut praemiis ad perdiscendum amplioribus commoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 13:1)
satis id est magnum, quod potes praestare, ut in iudiciis ea causa, quamcumque tu dicis, melior et probabilior esse videatur, ut in contionibus et in sententiis dicendis ad persuadendum tua plurimum valeat oratio, denique ut prudentibus diserte, stultis etiam vere videare dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 44:3)
quo in genere tu, Antoni, - vere loquar - numquam mihi percontanti aut quaerenti aliquid defuisti et persaepe me, quae soleres in dicendo observare, docuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 97:2)
Caput autem est, quod, ut vere dicam, minime facimus (est enim magni laboris, quem plerique fugimus), quam plurimum scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 150:3)
' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:1)
Nam et subitae ad propositas causas exercitationes et accuratae ac meditatae commentationes ac stilus ille tuus, quem tu vere dixisti perfectorem dicendi esse ac magistrum, multi sudoris est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION