라틴어 문장 검색

Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.
(세네카, 행복론, Liber VII 119:6)
Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re praestabis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:3)
non invidia felicitatis alienae tangitur, non suae premitur, ne conviciis quidem ullis verecundae aures verberantur ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:3)
non probabat adserens minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.68)
indicium fuit morientis breue, filii uerecundum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.19)
iam tunc nobis uerecunde indicauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.23)
nec adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.13)
fletus humanarum necessitatum uerecunda execratio est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.52)
Probitas fidesque coniugis, mores pudor placeant marito:
(세네카, 옥타비아 8:23)
merita te divi patris aetasque frangat coniugis, probitas pudor.
(세네카, 옥타비아 9:27)
intra conclave succensum solidus dies et haec abundantia lucis inclusae ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:3)
Vir clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis e vectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 1:1)
Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus meruit inter personas nobis quoque caras devinctasque censeri, opportunus elegans, verecundus sobrius, parcus religiosus et his morum dotibus praeditus ut, quotiens in boni cuiusque adscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse quam tribuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Pegasio suo salutem 1:2)
quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium verecundus censor excludas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 1:2)
quem nil de propria dignitate indicaturum, si verecundum forte nescires, nec sic impium iudicares.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION