라틴어 문장 검색

Non, qui Sidonio contendere callidus ostro nescit Aquinatem potantia vellera fucum, certius accipiet damnum propiusve medullis, quam qui non poterit vero distinguere falsum, quem res plus nimio delectavere secundae, mutatae quatient.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1014)
exsucta uti medulla et aridum iecur amoris esset poculum, interminato cum semel fixae cibo intabuissent pupulae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 57)
nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi diffissa nate ficus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.20)
ut, sitne parvis argumentis credendum, et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 12:5)
neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione, qua Ennius M. Cethegum suadae medullam vocat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 213:3)
Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:4)
Nihil interest, centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:5)
fixam potius medullis famem detrahe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:4)
Vesicae te dolor inquietavit, epistulae venerunt parum dulces, detrimenta continua, propius accedam, de capite timuisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:1)
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 25:1)
flammae medullas et cor exurunt meum, mixtus dolori subdidit stimulos timor, invidia pulsat pectus;
(세네카, 아가멤논 3:17)
Hoc si quis in medullas demiserit et omnia aliena mala, quorum ingens cotidie copia est, sic aspexerit, tamquam liberum illis et ad se iter sit, multo ante se armabit quam petatur ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 104:4)
Non fugit, altrix, remanet et penitus sedet fixus medullis, crede;
(세네카, Hercules Oetaeus 7:42)
tu, quam meis admittit arcanis fides, perge' ut nitentem virus in vestem datura mentem per artus adeat et tacitum means intret medullas, Ocius iussa exequar, alumna, precibus tu deum invictum advoca, qui certa tenera tela dimittit manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:40)
quis fervida plaga revulsus cancer infixus meas urit medullas?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION