라틴어 문장 검색

pars currus deflent viduisque loquuntur, hoc solum quia restat, equis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권9)
Flebilis interea vacuis comitatus ab Argis - fama trahit miseras - orbae viduaeque ruebant Inachides ceu capta manus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권48)
Saevus at interea ferro post terga revinctas Antigonen viduamque Creon Adrastida leto admovet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권318)
vidui ducunt ad corpora luctus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권387)
Casta ad virum matrona parendo imperat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 093)
Video et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 3:4)
Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 545)
ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 444:2)
sed multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae pudicitiae fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 68:2)
luxere matronae ut Brutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 175:3)
tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 428:1)
eumque matronae anno luxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha8)
at in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 502:1)
dein cum M. Claudius circumstantibus matronis iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus, Icilio inquit, Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 507:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION