라틴어 문장 검색

si forte in medio positorum abstemius herbis vivis et urtica, sic vives protinus, ut te confestim liquidus Fortunae rivus inauret, vel quia naturam mutare pecunia nescit, vel quia cuncta putas una virtute minora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 124)
ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, invenior Parthis mendacior, et prius orto sole vigil calamum et chartas et scrinia posco, navem agere ignarus navis timet;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 138)
sanus , statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 143:3)
Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improuiso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장2)
Intervenerant quidam amici, propter quos maior fumus fieret, non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet, sed hic modicus, qui hospites venisse significet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 1:4)
Nihil confestim, nihil semel faciunt;
(세네카, 행복론, Liber II 18:4)
post haec adortus nemoris opulenti domos aurifera vigilis spolia serpentis tulit;
(세네카, Hercules Furens 3:16)
aurea rumpunt tecta quietem vigilesque trahit purpura noctes, o si pateant pectora ditum!
(세네카, Hercules Oetaeus 10:25)
castra confestim petam.
(세네카, 옥타비아 7:4)
anxiae noctis vigil incnbabat:
(세네카, Thyestes 584:1)
Et surrexit confestim et scidit vestimenta sua, rumpens capillos, scindens genas cum ungue, et magna voce clamans intravit ad regem et dixit:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:56)
Hoc maximo dolore Rex comotus precepit gladiatoribus morti eum confestim tradere et caput eius ante presentiam suam portari.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:62)
Confestim tulit par unum macillenarum et inposuit super solarium domus et barile unum plenum aqua et scopam et unum stipitem igne accensum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:18)
hic primum ut vestras aquilas provincia vidit, desiit hostiles confestim horrere dracones.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 99)
"expetat Aurorae partes fastuque remoto hoc unum praestet, iam plus dignetur amari, instrue quas quaerat vires orbique iacenti quo poscat dic orbe caput, quemcumque creavit axe meo natum, confestim fregit in illo imperii Fortuna rotas, hinc Vandalus hostis urget et in nostrum numerosa classe quotannis militat excidium, conversoque ordine fati torrida Caucaseos infert mihi Byrsa furores, praeterea invictus Ricimer, quem publica fata respiciunt, proprio solus vix Marte repellit piratam per rura vagum, qui proelia vitans victorem fugitivus agit."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 151)

SEARCH

MENU NAVIGATION