라틴어 문장 검색

Armis autem in manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장23)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
sed, cum dies quinta illucesceret, viginti iuvenes ex his, qui cum Maccabaeo erant, accensi animis propter blasphemias, murum viriliter aggressi feroci animo, occursantem quemque caedebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장35)
At Maccabaeus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장20)
Egressus autem ad Carnion et Atergation interfecit viginti quinque milia corporum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장26)
Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장28)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장2)
centies vicies atque octies unitate multiplicata nihil de priore quantitate mutabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:8)
His si denarium iunxero viginti numerorum pyramis veniet, atque ita in cunctis aliis eadem ratio copulationis est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:12)
Hi sunt xx Vicies enim xx cccc efficiunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:12)
saucius Pompeius naves viginti occupat longas et profugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:5)
At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, sive paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, sive etiam fiducia veterani exercitus sui, quem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta valle coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:4)
Reperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti;
(카이사르, 내란기, 1권 25:3)
Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장7)
Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem praesidio quinque cohortium impedimentis relicto cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION