라틴어 문장 검색

cumque posceretur aurum et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:4)
nobiles feminae nobiliores habiturae procos vilissimae condicionis hominibus et servulis copulantur ac sub nomine religionis et umbra continentiae interdum deserunt viros.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:18)
steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II80)
si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset, quamvis iurato metuam tibi credere testi.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V2)
iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V69)
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, boletus domino, set quales Claudius edit ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V71)
sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto, tantum artes huius, tantum medicamina possunt, quae steriles facit atque homines in ventre necandos conducit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI290)
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt consilia, et vitae diversum iter ingredietur ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, summula ne pereat qua vilis tessera venit frumenti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII81)
paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi Carrinatis;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII101)
patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X58)
sed nudo latere et parvis frons aerea lectis vile coronati eaput ostendebat aselli, ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI33)
Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII29)
extra communia censes ponendum, quia tu gallinae filius albae, nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII53)
an magis oblectant animum iactata petauro corpora quique solet rectum descendere funem, quam tu, Corycia semper qui puppe moraris, atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, perditus ac vilis sacci mercator olentis, qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae passum et municipes Iovis advexisse lagonas?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV93)

SEARCH

MENU NAVIGATION