라틴어 문장 검색

Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 11:1)
sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 11:2)
Sed maius mihi in ista victoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto vinco.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 13:1)
Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 15:1)
sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 15:2)
exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo vicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 5:1)
Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:2)
Atque ego quidem arbitror Rodienses noluisse nos ita depugnare, uti est, neque regem Persen vinci.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:2)
Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non Rodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 23:1)
Dum dat vincendi praepes Victoria palmam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 5:3)
Victi, inquit, hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 3:2)
Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem vicit interfecitque atque ob hane causam cognomen habuit Corvinus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 9:1)
Sed eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 7:3)
Sed nimirum consuetudo vicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 17:1)
Quod belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION