라틴어 문장 검색

vestimenta detrahi atque flagro caedi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:3)
VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 2:1)
Neque mihi, inquit, aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:3)
'Arcera' autem vocabatur plaustrum tectum undique et munitum, quasi area quaedam magna, vestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 30:1)
In Simnello certe parum erat, nisi quod puer erat venustus, quemque vestimenta sua regalia non dedecerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 1:3)
Quae sagittae,kut fama ferebat, longitudinis erant virgae scissoriae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:17)
Sacra enim ista vestimenta larvis non conveniunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 6:6)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco vicesimo primo Instantias Virgae, sive Radii;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:1)
Eae mensurant naturam per momenta temporis, quemadmodum Instantiae Virgae per gradus spatii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:3)
Instantiae Virgae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:28)
Vestimenta autem solummodo et insignia triumphalia aliis ducibus indulserunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:17)
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix, Agnouitque citi redeuntis nocte mariti Inmemorisque mero, biberat quod uespere sero, Nexibus astrictam, uirgis tam turpiter ictam.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:11)
Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat
(불가타 성경, 에스테르기, 4장1)
" Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장11)
Et factum est die tertio, induta Esther regalibus vestimentis ste tit in atrio domus regiae, quod erat interius contra basilicam regis. At ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION