라틴어 문장 검색

est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:7)
offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:1)
omninoque, quae crescentia perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 41:3)
virum denique videri negant qui irasci nesciet, eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 43:8)
definitio perturbationis, qua recte Zenonem usum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:6)
quid ad has definitiones possim dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:1)
Tracta definitiones fortitudinis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:2)
fortitudo est igitur adfectio animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendis vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum conservans earum rerum stabile iudicium vel brevius, ut Chrysippus (nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:4)
quae enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque involutam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 53:8)
obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 56:5)
verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:2)
omnes fere philosophi omnium disciplinarum, nisi quos a recta ratione natura vitiosa detorsisset, eodem hoc animo esse potuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:7)
II 2), 2475 κρίσισ, 7683 ἰατρεία - definitio 329 23 368 5. 12 - species 35917 368 17 369 11370 11 - iniuria a Peripateticis defenditur 383 519 389 1123 - curatio 391 12 39323 - cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.6)
magnitude animi, patientia) 296 11 439 14 440 22 - definitiones Sphaeri et Chrysippi 387 620 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.87)

SEARCH

MENU NAVIGATION