라틴어 문장 검색

Namque maius minore maius est et minus maiore minus est, et utraque non eisdem vocabulis, quemadmodum secundum aequalitatem dictum est, sed diversis distantibusque signata sunt, ad modum discentis scilicet vel docentis vel caedentis vel vapulantis vel quaecunque ad aliquid relata aliter denominatis contrariis comparantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De relata ad aliquid quantitate. 2:2)
Si enim iiij intermittas, quincuplus invenitur, si v sescuplus, si vj septuplus, semperque ipsius multiplicationis nomine uno minus intermissionis vocabulo procreantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:18)
Et in cunctis secundum hunc modum posita convenit servare vocabula.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 10:4)
Hoc quoque videndum est, quoniam, cum duae partes ex minore plus in maioribus sunt, tertii semper vocabulum subauditur, ut superbipartiens qui dicitur, quoniam duas minoris numeri tertias partes habet, dicatur superbipartiens tertias;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De tertia inaequalitatis specie, quae dicitur superpartiens deque eius speciebus earumque generationibus. 7:1)
Itaque ex utroque nomine ficto vocabulo est speciesque eius ad illarum scilicet fiunt imaginem proportionum, ex quibus ipse numerus originem trahit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:7)
Sed quod decora nouimus uocabula
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 19:1)
Hoc, quicquid est, quo condita manent atque agitantur usitato cunctis uocabulo deum nomino.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:14)
si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:3)
An est aliquid, tametsi uulgus lateat, cui uocabula ista conueniant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:9)
Nostri cum minus exercitatis remigibus minusque peritis gubernatoribus utebantur, qui repente ex onerariis navibus erant producti neque dum etiam vocabulis armamentorum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 58:3)
Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent.
(카이사르, 내란기, 1권 86:1)
Hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.
(카이사르, 내란기, 2권 28:5)
Neque multo post Caesar significatione per castella fumo facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit.
(카이사르, 내란기, 3권 65:4)
Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est,
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 33장3)
Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION