라틴어 문장 검색

si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
Publicanus autem praedicatus est, qui a longe stans nolebat oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:3)
Fove igitur pectore tuo alta mysteria;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:33)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Quadrata autem hominis membra esse evidens ratio, si consideres pectus hominis, consideres ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura naturalis exceditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:7)
Inde custodia, inde etiam pulchritudo toti corpori acquiritur, quae primum in vultu vernat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:12)
Quam deformes sunt vultus caecorum!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:2)
Et quid mirum si vultus hominis absque oculis deformis est, quando ipsum coelum sine sole non habet suum decorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:3)
quas si quis truncaverit, toti vultui infert deformitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:2)
quemadmodum pecudis magis facies, quam vultus hominis aestimatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 6:3)
Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:5)
moritur visus qui peccatum annuntiat, qui mulieri fallaci intendit, qui capitur alieni vultus decore, quem oculi meretricis ligaverint, quem aspectus illaqueaverit fornicariae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:7)
Fregisti eas in pectoribus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:26)
Sunt enim hujusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice resupina:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:7)
quia in iniquorum pectoribus virtus ut posset haerere, non potuerat invenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION