라틴어 문장 검색

di facite ut Caesar non hic penetrale domumque, hospitium poenae sed velit esse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1223)
num te quoque Caesaris ira extremam gelidi misit in orbis humum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 136)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)
Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, victa potest flexo succubuisse genu, altaque velentur fortasse Palatia sertis, turaque in igne sonent inficiantque diem, candidaque adducta collum percussa securi victima purpureo sanguine pulset humum, donaque amicorum templis promissa deorum reddere victores Caesar uterque parent, et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, perpetuo terras ut domus illa regat, cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato munera det meritis, saepe datura, deis, et pariter matres et quae sine crimine castos perpetua servant virginitate focos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 21)
" hos super in curru, Caesar, victore veheris purpureus populi rite per ora tui, quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum, undique iactato flore tegente vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 213)
- sustinet in nostro carmine saepe legi, nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, et de communi pars quoque nostra bono est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 47)
cuius eram censu non me sensurus egentem, si Caesar patrias eripuisset opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 53)
sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro, induet infelix arma coacta dolor, sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, nostra suas istinc porriget ira manus, omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, et sola est patria poena carere mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 93)
lenior invicti si sit mihi Caesaris ira, carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 121)
Caesare nil ingens mitius orbis habet, me miserum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 216)
di tamen et Caesar dis accessure, sed olim, aequarint Pyhos cum tua fata dies, non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi parcite, quae nullo digna dolore dolet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 529)
haec brevis est nostrorum summa malorum, quisquis et offenso Caesare vivit, erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 74)
Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 96)
di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 912)
ipsam quoque perdere vitam, Caesaris offenso numine, dignus eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1026)

SEARCH

MENU NAVIGATION