라틴어 문장 검색

"Quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:10)
"ita in hac mundi domo, cum caelo terraque perspicias providentiam, ordinem, legem, crede esse universitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:11)
"deo una domus est mundus hic totus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:4)
nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 12:2)
Quid ergo inquam Antiocho id magis licuerit nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova, quam nobis in novam e vetere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:6)
hoc vere tamen licet dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita celeberrimos laetissimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, cum senatu dimisso domum reductus ad est a patribus conscriptis, populo Romano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potius quam ad inferos pervenisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 15:5)
sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:2)
quod si exe- meris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:5)
quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:7)
ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:5)
una domus erat, idem victus isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 130:5)
exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 3:1)
Tum Laelium, cum eum socii domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur oravissent, locutum esse ita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:3)
et cum cognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret, usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse, omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum servis litteratis fuisse, quorum alii aliud dictare eodem tempore solitus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:3)
Interim cum esset ei nuntiatum tempus esse, exisse in aedis eo colore et eis oculis, ut egisse causam, non commentatum putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION