라틴어 문장 검색

in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:3)
in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris, adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel impulsum ab aliis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 72:2)
quin eo minus id faciendum filio fuisse, ne renovaret pudorem et exprobraret patri nuptias, matri prioris vitae necessitatem, ne denique legem quandam suis quoque rursum liberis daret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 84:1)
quorum nihil , cum diceretur, parum aptum aut remotum cura decoris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 90:3)
neque ero tam credulus, ut, qui habitu tardiorem firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 99:2)
plus enim quam firma debet esse memoria, quae aliam adiuvet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 113:3)
minus idem proderit in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:3)
nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:3)
minus idem ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:2)
mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:1)
ideoque et admoneri et ad libellum respicere vitiosum, quod libertatem negligentiae facit, nec quisquam se parum tenere iudicat, quod, ne sibi excidat, non timet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:4)
nam et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 142:1)
quare neque probatio ulla, quae modo venit ab oratore, tam firma est, ut non perdat vires suas, nisi adiuvatur adseveratione dicentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:5)
sunt tamen qui rudem illam, et qualem impetus cuiusque animi tulit, actionem iudicent fortiorem et solam viris dignam, sed non alii fere quam qui etiam in dicendo curam et artem et nitorem, et quidquid studio paratur, ut adfectata et parum naturalia solent improbare, vel qui verborum atque ipsius etiam soni rusticitate, ut L. Cottam dicit Cicero fecisse, imitationem antiquitatis adfectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 157:1)
bona enim firmaque, ut volumus, uti licet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 160:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION