라틴어 문장 검색

utroque exercitus missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 523:2)
ceterum fortuna Samnitium, vix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit vero facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata, sed cum utraque simul gente bellum Romanis fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 525:1)
et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via victoriae possessionem pace incerta mutasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 167:1)
timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 169:2)
per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini interveniunt denuntiantes Samnitibus Romanisque ut bellum omitterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 190:1)
certatum ab utrisque tamen est ut ad reconciliandam pacem consuli opera navaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 224:2)
statarius uterque miles, ordines servans;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 280:3)
eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 294:1)
inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 304:1)
nec ita multo post, sive a Poetelio dictatore sive ab C. Iunio consule - nam utrumque traditur, - Nola est capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 404:1)
et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 423:1)
nocte utroque in castra reditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 458:2)
atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 546:2)
is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:1)
primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt ut pervadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 616:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION