라틴어 문장 검색

a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem id spatium unius diei nomine vocare:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 4:3)
Mane autem dictum, aut quod ab inferioribus locis, id est a Manibus, exordium lucis emergat, aut, quod verius mihi videtur, ab omine boni nominis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 13:1)
porro futura, quod nomen est, non potest cum adverbio convenire:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 3:2)
et rursus die et crastini non de eodem casu sunt, et nisi casus idem nomina in eiusmodi elocutione non iungit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 3:4)
nomina enim quae dativum pluralem in bus mittunt numquam genitivum eiusdem numeri syllaba crevisse patiuntur, sed aut totidem habet, ut monilibus monilium, sedilibus sedilium, aut una syllaba minus est, ut carminibus carminum, liminibus liminum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 5:2)
Compitalia enim et Bacchanalia et Agonalia Vinaliaque et reliqua his similia festorum dierum nomina sunt, nec singulariter nominantur, aut, si singulari numero dixeris, non idem significabis, nisi adieceris festum, ut Bacchanale festum, Agonale festum et reliqua, ut iam non positivum sit, sed adiectivum, quod Graeci ἐπίθετον vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 9:2)
Videndum ergo, ne magis varietas veteres delectaverit, quam ut ad amussim verum sit festorum dierum nomina sic vocata.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 13:1)
sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 14:1)
Alibi vero etiam declinationem huius nominis executus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 6:4)
Cum sacrum mihi, ait, ac reipublicae nomen, Praetextate, tuum inter vocabula diversi habitus refers, ammoneor non ludicrae, ut aestimo, quaestionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:2)
Movet enim mihi Avienus noster nominis quaestionem, et ita originem eius efflagitat, tamquam fides ab eo generis exigenda sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 5:3)
Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia, γνῶθι σεαυτὸν, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 6:1)
Vetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum adhaeret filiae, simul raptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:1)
nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 18:2)
Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION