라틴어 문장 검색

cui respondens Domitius Afer, Ex tui, inquit, animi sententia, Longe, qui faciem , liber est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 141:4)
constitit in digitos extemplo arrectus uterque et cetera, quae nobis illam pugilum congredientium faciem ita ostendunt, ut non clarior futura fuerit spectantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 126:3)
interim ex pluribus efficitur illa quam conamur exprimere facies, ut est apud eundem (namque ad omnium ornandi virtutum exemplum vel unus sufficit) in descriptione convivii luxuriosi:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 129:1)
verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 176:1)
ad hoc plerique minimis etiam inventiunculis gaudent, quae excussae risum habent, inventae facie ingenii blandiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 205:1)
Sed frequenter sub hac facie latet adulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:4)
oratio habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere immobili rigore non debebit, ita saepius in ea, quam natura dedit, specie continenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 255:4)
adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 144:1)
sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam ex paucissimis constat, differentiam, ita vox, etsi paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 165:1)
nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 194:2)
vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 111:4)
prorsus in facie vultuque vecordia inerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장7)
Quibus rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장1)
sed incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis eius facies est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION