라틴어 문장 검색

quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 729:1)
Scipio cum contenderet omnem quam accepisset pecuniam in aerario esse, nec se quicquam publici habere, in vincula duci est coeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 734:1)
auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 747:1)
se, ni referatur pecunia in publicum, quae iudicata sit, nihil habere quod faciat nisi ut prendi damnatum et in vincula duci iubeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 759:1)
isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus ut, si aequum censerent, ob rem publicam bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi iuberent et sibi triumphum decernerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 31:1)
ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati mandetur eiusdem collegii alterum ex duobus tribunis plebis suas inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas exercuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 48:1)
quibus adnitentibus senatus consultum factum est ut, ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum quod eius solutum antea non esset solveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 76:1)
P. Aebutius, cuius pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 93:1)
cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 143:2)
patres pavor ingens cepit, cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 145:1)
numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 169:1)
adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 170:2)
ad summam rem publicam spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 170:5)
si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animadvertebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 195:2)
utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum assignaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION