라틴어 문장 검색

nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 148:3)
nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius atque augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima forma etiam in feminis placet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 171:1)
non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet eius Platonem fuisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:1)
quos ego existimo, si quod in iis finibus invenerint solum fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat, quia hane eius terrae fidem Menander eludit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 191:1)
neque enim adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:3)
eaque et cum promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 219:2)
sermo ipse, qui facillime iudicem doceat, aptandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 222:3)
quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:1)
in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:2)
Hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 228:8)
nam ut non eodem modo pro reo capitis et in et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 236:1)
hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae tempestatum signa, quid secundis flatibus, quid adversis ratio poscat, docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 252:2)
quid porro est honestius quam docere quod optime scias?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 253:1)
atque id viro bono satis est, docuisse quod scierit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 255:2)
quam qui vera fide induerit, facile eas, quae virtutem docent, artes accipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 258:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION