라틴어 문장 검색

Igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장2)
Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu neque inertiae corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장1)
Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장6)
Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
Ceterum facies totius negoti varia, incerta, foeda atque miserabilis:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장1)
Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장8)
ita facies locorum cum ventis simul mutatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장6)
Sulla tunc erat violentissimus, cum faciem eius sanguis invaserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 4:1)
Quid facies lucri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 11:1)
Facies enim, quod multa milia servorum, multa milia pauperum faciunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 8:2)
Non hominibus tantum, sed rebus persona demenda est et reddenda facies sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 13:3)
Hos mihi circulatores, qui philosophiam honestius neglexissent quam vendunt, in faciem ingeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:1)
Non est formonsa, cuius crus laudatur aut brachium, sed illa, cuius universa facies admirationem partibus singulis abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 5:5)
Ita illa, quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:7)
Idea erat Vergilii facies, futuri operis exemplar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION