라틴어 문장 검색

depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenaeorum, expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 239:3)
inde per Thyatiram Sardis rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 240:2)
classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen primo, inde retro unde profecta erat Elaeam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 241:2)
inde Phocaeam petentes ad insulam quam Bacchium vocant - imminet urbi Phocaeensium - appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque - egregie autem exornata insula erat - cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 242:1)
inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 246:1)
inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem opperiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 250:2)
inde Rhodum non tam victoria laeti, quam alius alium accusantes, quod cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 273:1)
inde ex propinquo explorans quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 322:1)
promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut vix duae simul inde naves possint exire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 323:1)
inde nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis navibus ad promunturia stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostes opprimere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 324:1)
et inter alia id quoque movit praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra periculum erat, haud procul inde Antiocho stativa habente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 327:1)
inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 348:1)
atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 353:1)
inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota distinguit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 358:2)
inde Ilium processit, castrisque in campo qui est subiectus moenibus positis in urbem arcemque cum escendisset, sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION