라틴어 문장 검색

quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis viris debeant, quaedam accipiente maiora sunt.
(세네카, 행복론, Liber II 63:3)
respondit minus esse, quam quod regem deceret dare.
(세네카, 행복론, Liber II 68:4)
Qualis pater esse debeat, eum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium ;
(세네카, 행복론, Liber II 76:4)
Hac duce per totam vitam eundum est, minima maximaque ex huius consilio gerenda;
(세네카, 행복론, Liber II 77:4)
memoriae minimum tribuit, quisquis spei plurimum.
(세네카, 행복론, Liber III 18:6)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Omnes sua extollunt, omnes etiam minima, quae in alios contulere, dilatant.
(세네카, 행복론, Liber III 29:4)
Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex aut huc aut illo inclinatus animo.
(세네카, 행복론, Liber III 52:4)
Bello civili proscriptum dominum servus abscondit et, cum anulos eius sibi aptasset ac vestem induisset, speculatoribus occurrit nihilque se deprecari, quo minus imperata peragerent, dixit et deinde cervicem porrexit.
(세네카, 행복론, Liber III 108:1)
" Quidquid," inquit, " est, quod det patri filius, utique minus est, quia hanc ipsam dandi facultatem patri debet.
(세네카, 행복론, Liber III 127:1)
Semina omnium rerum causae sunt et tamen minimae partes sunt eorum, quae gignunt.
(세네카, 행복론, Liber III 128:2)
Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.
(세네카, 행복론, Liber III 140:5)
Quod non esse ita minore opera probandum est, quia, quibus argumentis collegimus beneficium dare per se rem ex- petendam esse, isdem etiam hoc colligimus.
(세네카, 행복론, Liber IV 74:2)
non enim tamquam dignis illa tribuimus, sed neclegenter tamquam parva, et non homini damus, sed humanitati.
(세네카, 행복론, Liber IV 140:2)
Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam avertere.
(세네카, 행복론, Liber V 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION