라틴어 문장 검색

Emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil restat, bona pariter malaque submota sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 18:4)
Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret versus, quos referret, saepe in medio verbo excidebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:7)
certum petat, eligat profecturos, ab is, quos desperavit, recedat, non tamen cito relinquat et in ipsa desperatione extrema remedia temptet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:6)
Seneca Lucilio suo salutem Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 361)
Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium summovens obtentu, illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:1)
Non cogitabat, quam onerosa essent, quae petebat, etiam si supervacua non essent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 5:6)
Quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam, dum petunt, fugiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:3)
ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:5)
Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formosum putarem, si imaginem meam peteres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:1)
Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclusione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 5:1)
Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:3)
Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:1)
Ita illa, quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:7)
Ista, quae sic petis tamquam datura laetitiam ac voluptatem, causae dolorum sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:8)
sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio elusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION