라틴어 문장 검색

quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti sunt - si quidem et Theophrastus a divinitate loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate princeps Plato - , tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 2:1)
fit enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:4)
quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum dixit Ennius arce et urbe orba sum, alio modo, si pro patria arcem dixisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 2:1)
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 2:1)
Nam si quando aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in quo quod est ambiguorum proprium res duas significari videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 3:4)
saepe supra feret quam fieri possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 3:4)
quae etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt magnificentius quam docentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:2)
quod fit item in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 4:1)
quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque casu saepe natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 1:7)
Quae sic aperta est, ut mirer veteres non esse com- motos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse apteque dicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 1:2)
Ita fit aequalis dactylus, duplex iambus, sesquiplex paean;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 2:5)
Sunt enim qui iambicum putent, quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis, quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:2)
quorum quod alter e longis constet alter e brevibus, fieri alteram nimis incitatam alteram nimis tardam orationem, neutram temperatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:5)
nec vero is cursus est numerorum - orationis dico, nam est longe aliter in versibus - , nihil ut fiat extra modum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:1)
Quod idem fit in numeris, in quibus quasi necessitati parere coguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION