라틴어 문장 검색

animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 10:2)
si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 19:2)
Quidam ex nostris existimant omnium istorum fortem tolerantiam non esse optabilem, sed ne abominandam quidem, quia voto purum bonum peti debet et tranquillum et extra molestiam positum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:1)
in medios hostes concitato equo mortem petens inruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 9:2)
portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:2)
Quotiens, quid fugiendum sit aut quid petendum, voles scire, ad summum bonum, propositum totius vitae tuae, respice.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 2:1)
Scire debet quid petat ille, qui sagittam vult mittere, et tunc derigere ac moderari manu telum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 3:1)
Ignorant, quem portum petat, nullus suus ventus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 3:3)
Non educo sapientem ex hominum numero nec dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente summoveo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 27:1)
Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:6)
si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:2)
Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:2)
Iter inperfectum erit, si in media parte aut citra petitum locum steteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 4:1)
Tibi des oportet istud bonum, a te petas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION