라틴어 문장 검색

Porro ita natura comparatum est, ut ea quae scripsimus cum labore, cum labore etiam audiri putemus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 5:2)
Aurelia ludere hominem putabat, ille serio instabat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 11:1)
Tum ego 'Desino' inquam, 'patres conscripti, putare me iustas excusationis causas attulisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:3)
Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo voles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 5:2)
Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:1)
modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis quasi telum aliquod intendere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:2)
difficile, sed tamen, ut scalptorem, ut pictorem, qui filii vestri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere quid emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non fragilem et caducam, sed immortalem, ut vos putatis, effigiem conor efficere:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 6:2)
'Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 3:3)
adnota, quae putaveris corrigenda.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 5:3)
et cum exanimem putarent, abiciunt in fervens pavimentum, ut experirentur an viveret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 2:4)
Mihi hunc honorem habitum putem an studiis?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 5:1)
Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 3:3)
Regulus filium amisit, hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 1:1)
Vexat ergo civitatem insaluberrimo tempore et, quod vexat, solacium putat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 6:1)
Obligabis me, obligabis Calvisium nostrum, obligabis ipsum, non minus idoneum debitorem quam nos putas.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION