라틴어 문장 검색

cernit occultum Deus et latentem munere donat, ille ovem morbo residem gregique perditam sano, male dissipantem vellus adfixis vepribus per hirtae devia silvae inpiger pastor revocat lupisque gestat exclusis umeros gravatus, inde purgatam revehens aprico reddit ovili, reddit et pratis viridique eampo, vibrat inpexis ubi nulla lappis spina, nec germen sudibus perarmat earduus horrens, sed frequens palmis nemus, et reflexa veniat herbarum coma, tum perennis gurgitem vivis vitreum fluentis laurus obumbrat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium8)
Non dicimus " gratiam reddidit," reddunt enim et qui reposcuntur et qui inviti et qui ubilibet et qui per alium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 9:5)
sepire flammis principis sedem parant, populi nisi irae coniugem reddat novam, reddat penates Claudiae victus suos.
(세네카, 옥타비아 12:10)
quod restat, optamus, ut deo nostro per uberes annos, sicut vota redditis, ita reddenda voveatis, idque non solum religione celata, sed et conversione manifesta;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 2:1)
petentibus deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 19:1)
Aibat reddere quom extemplo redditum esset;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 467)
Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam avertere.
(세네카, 행복론, Liber V 10:1)
redde te patri, redde te patriae, redde te etiam fidelibus amicis, qui iure ponuntur inter affectus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:5)
Reddo quae sustuli, reddo qui auferre consueveram.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:45)
Seruicio me redde tuo, michi redde laboris Premia.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:4)
sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 8:4)
10. Si quis mutuo ceperit aliquid a Judeis, plus vel minus, et moriatur antequam debitum illud solvatur, debitum non usuret quamdiu heres fuerit infra etatem, de quocumque teneat;
(Magna Carta 12:1)
illud alterum, quod re continetur, nondum reddidimus, sed volemus reddere.
(세네카, 행복론, Liber II 157:3)
eodem ergo loco est, qui reddidit et qui non reddidit ?
(세네카, 행복론, Liber VII 77:11)
redde fugienti ratem vel redde comitem - fugere cur solam iubes?
(세네카, 메데아 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION