라틴어 문장 검색

in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 464:2)
ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 466:1)
samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus paucis diebus Piraeum ad veterem classem pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 472:1)
Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 478:1)
Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 480:1)
multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et ventorum, quae omnia ignaros turbatura hostes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 483:2)
inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestres copias comparandas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 485:1)
classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 486:1)
Romani, ubi primum aquilones - ii namque per aliquot dies tenuerant - ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 487:1)
Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantes instruentesque se ad navale certamen rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 488:1)
duae Punicae naves antecedebant Romanam classem, quibus obviae tres fuerunt regiae naves;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 495:1)
una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem vidit, priusquam ab tribus simul circumveniretur, retro ad classem refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 497:1)
et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 500:1)
Romanae classis una Punica navis, in primo certamine ab duabus circumventa, periit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 506:1)
Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 507:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION