라틴어 문장 검색

Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)
Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 60:2)
Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:4)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
alioqui ipse sibi odio erit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:3)
Nil minus quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si iudicio lata est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:1)
Ergo non paria patiuntur qui paria commiserant, et saepe qui minus commisit plus patitur, quia recentiori obiectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 106:1)
eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:4)
Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio persuadet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:6)
Quid enim, si quis irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:2)
stultis, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 88:3)
" Ille me parum humane salutavit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:4)
Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION